Pol égo magis unum quaero, meas cui praedicem,quam illum qui memoret suas mihi.Hic non est locus;proin tu alium quaeras cui centones sarcias.atque haec stultitiast me illi vitio vortereegomet quod factitavi in adulescentia,cum militabam: pugnis memorandis meiseradicabam hominum auris, quando occeperam.Animum advorte, ut quod ego ad te advenio intellegas.meam amicam audivi te esse mercatum.Attatae,nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicusmihi praedicavit militem. adulescens, itastut dicis, emi.Volo te verbis pauculis,si tibi molestum non est.Non edepol scio,molestum necne sit, nisi dicis quid velis.Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest.nam quid ego apud te vera parcam proloqui?ego illám volo hodie facere libertam meam,mihi concubina quae sit.Te absolvam brevi:argenti quinquaginta mi illa empta est minis;si sexaginta mihi denumerantur minae,tuas póssidebit mulier faxo ferias;atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro.Estne empta mi istis legibus?Habeas licet.Conciliavisti pulchre.Heus, fóras educitequam introduxistis fidicinam. atque etiam fides,ei quae accessere, tibi addam dono gratiis.age accipe hanc sis.Quae te intemperiae tenent?quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinamproduci íntus iubes.Haec ergo est fidicina.hic alia nullast.Non mihi nugari potes.