facturum dixit rem esse divinam domi,quia Thebis salvos redierit.Rectam institit.Immo ipsus illi dixit conductam esse eam,quae hic administráret ad rem divinam tibi.facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domiego illic me autem sic assimulabam: quasistolidum, combardum me faciebam.Em istuc decet.Res magna amici apud forum agitur, ei voloire advocatus.At quaeso, ubi erit otium,revortere ad me extemplo.Continuo hic ero.—Nihil homini amicost opportuno amicius:sine tuo labore quod velis actumst tamen.ego si allegavissem aliquem ad hoc negotiumminus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum,os sublitum esset, itaque me albis dentibusmeus dérideret filius meritissumo.sed quis hic est quém ego huc advenientem conspicor,suam qui undantem chlamydem quassando facit?Cave praéterbitas ullas aedis, quin roges,senex híc ubi habitat Periphanes Platenius.incertus tuom cave ad me rettuleris pedem.Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas,tibi commonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam?Virtute belli armatus promerui, ut mihiomnis mortalis agere deceat gratias.Non repperisti, adulescens, tranquillum locum,ubi tuas virtutes explices, ut postulas.nam strenuiori deterior si praedicatsuas pugnas, de illius illae fiunt sordidae.sed istúm quem quaeris Periphanem Platenium,ego sum, si quid vis.Nempe quem in adulescentiamemorant apud réges armis, arte duellicadivitias magnas indeptum?Immo si audiasmeas púgnas, fugias manibus dimissis domum.