sed qui perspicere possent cor sapientiae,igitur perspicere ut possent cordis copiamubi id inspexissent, cogitarent postea,vitam ut vixissent olim in adulescentia.vel ego, qui dudum fili causa coeperamego med excruciare animi, quasi quid filiusmeus déliquisset me erga aut quasi non plurimamale facta mea essent solida in adulescentia.profecto deliramus interdum senes.fuit conducibile hoc quidem mea sententia.sed meus sodalis it cum praeda Apoecides.venire salvom mercatorem gaudeo.quid fit?Di deaeque te adiuvant.Omen placet.Quin omini omnes suppetunt res prospere.sed tu hanc iubé sis intro abduci.Heus, forasexite huc aliquis. duce istam intro mulierem.atque audin?Quid vis?Cave siris cum filiamea cópulari hanc neque conspicere. iam tenes?in aediculam istanc sorsum concludi volo.divortunt mores virgini longe ac lupae.Docte et sapienter dicis. † num nimis potestpudicitiam quisquam suae servare filiae.edepol ne ístam temperi gnato tuosumus praémercati.Quid iam?Quia dixit mihiiam dudum se alius tuom vidisse hic filium:hanc edepol rem apparabat.Planum hercle hoc quidem est.Ne tú habes servom graphicum et quantivis preti,non carust auro contra. ut ille fidicinamfecit sese ut nesciret esse emptam tibi!ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.Mirum hoc qui potuit fieri.Te pro filio