inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationemut cum rediisses ne tibi eius copia esset.Euge.ea iam domist pro filia.Iam teneo.Nunc cautoremdedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is ápud forum manet me,quasique amaret caveat.Haud male.Iam ípse cautor captust.ipse in meo cóllo tuos pater cruminam collocavit;is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias.Vno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum,mi adempsit Orcus.Nunc ego hanc astutiam institui.deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo,si quid ad eum adveniam, ut sibi essé datum argentum dicatpro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta(quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravipro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur):ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit,quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est.Vorsutior es quam rota figularis.Iam ego paraboaliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit,quae se emptam simulet, quae senes duo dócte ludificetur.eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem.Vt parate.Eam pérmeditatam, meis dolis astutiisque onustammittam. sed nimis longum loquor, diu me éstis demorati.haec scitis iam ut futura sint. abeo.—Bene ambulato.Nimis dóctus ille est ad male faciendum.Me equidem certoservavit consiliis suis.Abeamus intro hinc ad me.Atque aliquantó lubentius quam abs te sum egressus intus;virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.—Non oris causa modo homines aequom fuitsibi habere speculum, ubi os contemplarent suom,