Expectando éxedor míser atque exénteror,quó modo mi Épidici blánda dicta évenant.nímis diu máceror: sítne quid nécne sit,scíre cupió.Per illám tibi cópiamcopíam parare aliám licet: scivi équidem in principio iliconullám tibi esse ín illo copiam.Interii hércle ego.Ábsurde facis qui ángas te animi; si hércle ego illum semel préndero,númquam inridére nos íllum inultúm sinam servom hominem.Quíd illum facere vís, qui, tibi quoi dívitiae domi máxumae sunt,is númmum nullum habés neque sodáli tuo in te cópiast.Si hercle hábeam, polliceár lubens, verum áliquid aliqua aliquó modoalicúnde ab alíqui aliqua tíbi spes est fore méliorem fortúnam.Vaé tibi, muricide homo.Qui tibi lubet mihi male loqui?Quippe tú mi aliquíd aliquo modo alicunde ab aliquibus blatisquod nusquamst neque ego id inmitto in aures measnec míhi plus adiuménti †ades, quam ille quí numquam etiam nátust.Fecísti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet.per hanc cúram quieto tibi licet esse—hoc quidem iam periit:ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est;crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri.pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum,ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso,ut importem in coloniam hunc meo auspicio commeatum?mihi cesso, cum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales,erum et Chaéribulum, conspicor. quid hic ágitis? accipe hoc sis.Quantum hic inest?Quantum sat est, et plus satis: superfit.decem minis plus attuli quam tu danistae debes.dum tibi ego placeam atque obsequar, meum térgum flocci facio.Nam quid ita?Quia ego tuom patrem faciam parenticidam.Quid istúc est verbi?Nil moror vetera et volgata verba;peratum ductarent: ego follitum ductitabo.nam leno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi,manibus his denúmeravi) pater suam natam quam esse credit;nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur