Impetras.Quin tu is intro atque huic argentum promis? ego visam ad forum.Epidice, eo veni.Ne abitas prius quam ego ad te venero.Vsque opperiar.—Sequere tu intro.—I, numera, nil ego te moror.nullum esse opinor ego agrum in agro Atticoaeque feracem quám hic est noster Periphanes:quin ex occluso atque obsignato armariodecutio argenti tantum quantum mihi lubet.quod pol ego metuo si senex resciverit,ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant.sed me una turbat res ratioque, Apoecidiquam ostendam fidicinam aliquam conducticiam.atque id quoque habeo: mane me iussit senexconducere aliquam fidicinam sibi huc domum,quae, dum rem dinam faceret, cantaret sibi;ea conducetur atque ei praemonstrabiturquo pacto fiat subdola adversus senem.ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene.—