Haec sic aibat: sic audivisse ex eapse atque epistula.Quid ego nunc faciam? consilium a te expetesso, Apoecides.Reperiamus aliquid calidi conducibilis consili.nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam adest.Si aequom sietme plus sapere quam vos, dederim vobis consilium catum,quod laudetis, ut ego opino, uterque,Ergo ubi id est, Epidice?Atque ad eam rem conducibile.Quid istuc dubitas dicere?Vos priores esse oportet, nos posterius dicere,qui plus sapitis.Eia vero, age díc.At deridebitis.Non edepol faciemus.Immo, si placebit, utitor,consilium si non placebit, reperitote rectius.mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu vis volo.Gratiam habeo; fac participes nos tuae sapientiae.Continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinamillam quam is volt liberare, quae illum corrumpit tibi,ulciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut serviat.Fieri oportet.Facere cupio quidvis, dum id fiat modo.Em,nunc occasiost faciundi, prius quam in urbem advenerit,sicut cras hic aderit, hodie non venit.Qui scis?Scio.quia mihi alius dixit qui illinc venit, mane hic adfore.Quin tu eloquere, quid faciemus?Sic faciundum censeoquasi tu cupias liberare fidicinam animi gratiaquasique ames vehementer tu illam.Quam ad rem istuc refert?Rogas?ut enim praestines argento, prius quam veniat filius,atque ut eam te in libertatem dicas emere,Intellego.Vbi erit empta, ut aliquo ex urbe amoveas; nisi quid est tua