Vtin inpluvium induta fuerit?Quid istuc tam mirabile est?quasi non fundis exornatae multae incedant per vias.at tributus quom imperatus est, negant pendi potis:illis quibus tributus maior penditur, pendi potest.quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova?tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium,indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam,subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum,cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum—gerrae maxumae.cani quoque etiam ademptumst nomen.Qui?Vocant Laconicum.haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros.Quin tu ut occepisti loquere?Occepere aliae mulieresduae post me sic fabulari inter sese—égo abscessi scienspaulum ab illis, dissimulabam earum operam sermoni dare;nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen,quae loquerentur.Id lubidost scire.Ibi illarum alteradixit illi quicum ipsa ibat—(Quid?Tace ergo, ut audias)postquam illam sunt conspicatae, quam tuos gnatus deperit:“quam facile et quam fortunate évenit illi, obsecro,mulieri, quam liberare volt amator.” quisnam is est?inquit altera illi. ibi illa nominat StratippoclemPeriphanai filium.Perii hercle. quid ego ex te audio?Hoc quod actum est. egomet postquam id illas audivi loqui,coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere,quasi retruderet hominum me vis invitum.Intellego.Ibi illa interrogavit illam: qui scis? quis id dixit tibi?“quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle,eum argentum sumpsisse apud Thébas ab danista faenore,id paratum et sese ob eam rem id ferre.”Certo ego occidi.