Epidicum quis est qui revocat?Ego sum, Periphanes.Et ego Apoecides sum.Et ego quidem sum Epidicus. sed, ere, optumavos video opportunitate ambo advenire.Quid rei est?Mane dum, sine respirem quaeso.Immo adquiesce.Animo malest.Recipe anhelitum.Clementer, requiesce.Animum advortite.a legione omnes remissi sunt domum Thebis.Quis hocdicit factum?Ego ita factum esse dico.Scin tu istuc?Scio.Qui tu scis?Quia ego ire vidi milites plenis viis;arma referunt et iumenta ducunt.Nimis factum bene.Tum captivorum quid ducunt secum! pueros, virgines,binos, ternos, alius quinque; fit concursus per vias,filios suos quisque visunt.Hercle rem gestam bene.Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit,obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus,eos captabant. id adeo qui maxime animum advorterim?pleraeque eae sub vestimentis secum habebant retia.quom ad portam venio, átque ego illam ílli video praestolarieret cum ea tibicinae ibant quattuor.Quicum, Epidice?Cum illa quam tuos gnatus annos multos deamat, deperit,ubi fidemque remque seque teque properat perdere;ea praestolabatur illum apud pórtam.Viden veneficam?Sed vestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut nove.Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam?Inpluviatam, ut istaec faciunt vestimentis nomina.