Plérique homines, quós cum nil refért pudet,úbi pudendum est íbi eos deserit pudor,quom úsus est ut pudeat.ís adeo tu és. quid est quód pudendúm siet,génere natám bono paúperem domumdúcere te uxorem?praesértim eam, qua ex tibi cómmemores hanc quaé domistfíliam prognatam.Révereor filium.At pól ego te crédidiúxorem, quam tu éxtulistí, pudore éxsequi,cúius quotiéns sepulcrúm vides, sácruficasílico Orco hóstiis, néque adeo iniúria,quiá licitumst eam tíbi vivendo vincere.Oh,Hércules égo fui, dum ílla mecúm fuit;neque séxta aerumna acérbior Herculí, quam illa mihi obiéctast.Pulcra édepol dos pecuniast.Quae quidem pol non maritast.St, tacéte, habete animúm bonum.liquido éxeo foras auspício, aví sinistra;acútum cultrum habeó, senis qui exénterem marsúppium.sed eccum ípsum ante aedis conspicor Apoecide†qualis volo vetulos duo.iam ego mé convortam in hirúdinem atque eorum éxsugebo sánguinem,senáti qui columén cluent.cóntinuo ut maritus fiat.Laudo consilium tuom.nam égo illum audivi in amorem haerere apud néscio quam fidicinam,íd ego excrucior.Di hercle omnis me ádiuvant augent amant:ipsi hí quidem mihi dant viam, quo pacto ab se argentum auferam.age núnciam orna te, Epidice, et palliolum in collum coniceitaque ádsimulato quasi per urbem totam hominem quaesiveris.áge, si quid agis. di immortales, utinam conveniam domiPeriphanem, per omnem urbém quem sum defessus quaerere:per medicinas, per tonstrinas, in gymnasio atque in foro,per myropolia et lanienas circumque argentarias.rogitando sum raucus factus, paene in cursu concidi.Epidice.