aggrediar hominem. advenientem péregre erum suom Stratippoclemimpertit salute servos Epidicus.Vbi is est?Adest.salvom huc advenisse—Tam tibi istuc credo quam mihi.Benene usque valuisti?A morbo valui, ab animo aeger fui.Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandavisti mihiimpetratum est, empta ancilla, quod tute ad me litterasmissiculabas.Perdidisti omnem operam.Nam qui perdidi?Quia meo neque cara est cordi neque placet.Quid retulitmihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas?Illam amabam olím, nunc iam alia cura impendet pectori.Hercle miserum est ingratum esse hómini id quod facias bene.ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum.Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi.Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?Quid istic? verba facimus. huic homini ópust quadraginta minisceleriter calidis, danistae quas resolvat, et cito.Dic modo unde auferre me vis. a quo trápezita peto?Vnde libet. nam ni ante solem occasum elomeam domum ne inbitas: tu te in pistrinumFacile tu istuc sine periclo et cura, corde liberofabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo.Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam?Ne feceris.ego istuc accedam periclum potius atque audaciam.Nunc places, nunc ego te laudo.Patiar ego istuc quod lubet.Quid illa fiet fidicina igitur?Aliqua res reperibitur,aliqua ope exsólvar, extricabor aliqua.Plenus consili es.novi ego te.Est Euboicus miles locuples, multo auro potens,