fídicinam emit, quam ipse amat, quam ábiens mandavit mihi.sí sibi nunc álteramáb legione adduxit animi causa, corium perdidi.nam úbi senex sénseritsíbi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum.át enim tu praecave.át enim—bat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput.néquam homo es, Epidice.quí lubidost male loqui?quía tu tete deseris.quíd faciam? mén rogas?tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua.aliquid aliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviamadulescenti, ut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est.tristis est. cum Chaeribulo incedit aequali suo.huc concedam, orationem unde horum placide persequar.Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodummeorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi.Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles.idne pudet te, quia captivam genere prognatam bonode praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi?Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi;at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli.Iam istoc probior es meo quidem animo, cúm in amore temperes.Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis;is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus.Quid tibi me vis facere?Argenti dare quadraginta minas,quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.Si hercle haberemNam quid te igitur retulitbeneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est?Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor.Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro.sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim.quem quidem égo hominem irrigatum plagis pistori dabo,nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas,quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam.Salva res est: bene promittit, spero servabit fidem.sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae.