Voluptábilem mihi nuntium tuo advéntu adportas, Thesprio.sed ubíst is?Advenit simul.Vbi is ergo est? nisi si in viduloaut si in mellina attulisti.Di te perdant.Te volo—percóntari: operam da, ópera reddetúr tibi.Ius dícis.Me decet.Iam tu autem nobis praeturam geris?Quem díces digniorem esse hominem hódie Athenis alterum?At únum a praetura tua,Epídice, abest.Quidnam?Scies:lictores duo, duo ulmeifasces virgarum.Vae tibi.sed quíd ais?Quid rogas?Vbi árma sunt Stratíppocli?Pól illa ad hostis transfugerunt.Armane?Atque equidem cito.Sérione dicis tu?Sério, inquam: hostes habent.Édepol facinus improbum.At iam ante alii fecerunt idem.erit illi illa res honori.Qui?Quia ante aliis fuit.Mulciber, credo, arma fecit quaé habuit Stratippocles:travolaverunt ad hostis.Tum ille prognatus Thetisine perdat: alia apportabunt éi Nerei filiae.id módo videndum est, ut materies suppetat scutariis,si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.Supersede istis rebus iam.Tu ipse, ubi lubet, finem face.