Heús, adulescens.Quís properantem mé reprehendit pállio?Familiaris.Fateor, nam odio es nimium familiariter.Réspice vero, Thésprio.Oh,Epidicumne ego conspicor?Satis recte oculis uteris.Salve.Di dent quae velis.veníre salvom gaudeo.Quid ceterum?Quod eo adsolet:cena tibi dabitur.Spondeo.Quid?Me accepturum, si dabis.Quid tú agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge,córpulentior videre atque habitior.Huic gratia.Quám quidem te iam diuperdidisse oportuit.Mínus iam furtificus sum quam antehac.Quid ita?Rapio propalam.Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus.nam út apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:vix adipiscendi potestas modo fuit.Scurra es.Sciote esse equidem hominem militarem.Audacter quam vis dicito.quid ais? perpetuen valuisti?Varie.Qui varie valent,capreáginum hominum nón placet mihi néque pantherinúm genus.Quid tíbi vis dicam nisi quod est? ut illaé res? responde.Probe.Quid erílis noster filius?Valet púgilice atque athletice.