Quidquid est, ipse ibit potius.Pro deum atque hominum fidem,hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras.Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere.bene et pudice me domi habuit.Haud voluntate id sua:Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam;nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret.Animum advortite, ego si possum hoc inter vos componere.mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam,siquidem voltis quod decrero facere.Tibi permittimus:Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat.Quódne promisti?Qui promisi?Lingua.Eadem nunc nego.dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi.Nihil agit, collum obstringe homini.Iam iam faciam ut iusseris.Quando vir bonus es, responde quod rogo.Roga quód lubet.Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu,te omne argentum redditurum?Non commemini dicere.Quid? negas?Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco?Me ipso praesente et Lycone tarpezita.Non taces?Non taceo.Non ego te flocci facio; ne me territes.Me ipso praesente et Lycone factum est.Satis credo tibi.nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam:libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, †haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est.Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur.Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint.