si quisquam hanc liberali asseruisset manu,sine controversia omne argentum reddere.nunc eamus ad lenonem.Laudo.Hoc prius volo,meam rem ágere.Quid id est?Vt mihi hanc despondeas.Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare?Si haec volt.Mi frater, cupio.Fiat.Bene facis.Spondesne, miles, mi hanc uxorem?Spondeo.Et ego hoc idem una spondeo.Lepide facis.sed eccúm lenonem, incedit, thensaurum meum.Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant:nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum.non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit.vel ille, décem minas dum solvit, omnis mensas transiit.postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat;pessume metui, ne mihi hodie ápud praetorem solveret.verum amici compulerunt: reddit argentum domo.nunc domum properare certumst.Heus tu, leno, te volo.Et ego te volo.At ego vos nolo ambos.Sta sis ilico,atque argentum propere propera vomere.Quid mecum est tibi?aut tibi?Quía ego ex te hódie faciam pilum catapultariumatque ita te nervo torquebo, ítidem ut catapultae solent.Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes,ferreo ego dico.At ego vos ambo in robusto carcereut pereatis.Collum obstringe, abduce istum in malam crucem.