frater mi, salve.Qui credam ego istuc? cedo,si vera memoras, quae fuit mater tua?Cleobula.Nutrix quae fuit?Archestrata.ea me spectatum tulerat per Dionysia.postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat,exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont,ego pertimesco: tum ibi mé nescio quis arripittimidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam.nec quo me pacto abstulerit possum dicere.Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi,ubi is est homó qui te surripuit?Nescio.verum hunc servavi semper mecum una anulum;cum hoc olim perii.Cedo, ut inspiciam.Sanan es,quae isti committas?Sine modo.Pro Iuppiter,hic est quem egó tibi misi natali die.tam facile novi quam me. salve, mea soror.Frater mi, salve.Deos volo bene vortereistam rem vobis.Et ego nobis omnibus:tu ut hodie adveniens cenam des sororiam,hic nuptialem cras dabit. promittimus.Tace tú.Non taceo, quando res vortit bene.tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo.Quid dotis?Egone? ut semper, dum vivat, me alat.verum hercle dico.Me lubente feceris.sed leno hic debet nobis triginta minas.Quam ob rem istuc?Quia ille íta repromisit mihi: