Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu?Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam.Ego quidem pro istac rem solvi áb trapezita meo.quam ego pecuniam quadruplicem ábs te et lenone auferam.Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines,ambula in ius.Non eo.Licet te antestari?Non licet.Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito;at ego, quem licet, te. accede huc.Servom antestari?Vide.em ut scias me liberum esse. ergo ambula in ius.Em tibi.O cives, cives.Quid clamas?Quid tibi istum tactio est?Quia mihi lubitum est.Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace.Phaedrome, obsecro serva me.Tamquam me et genium meum.miles, quaeso te ut mihi dicas unde illum habeas anulum,quem parasitus hic te elusit.Per tua genua te obsecro,ut nos facias certiores.Quid istuc ad vos attinet?quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.Vt fastidit gloriosus.Mitte istum, ego dicam omnia.Nihil est quod ille dicit.Fac me certiorem, óbsecro.Ego dícam, surge. hanc rem ágite atque animum advórtite.pater meus habuit Periplanes †Planesiumis prius quam moritur mihi dedit tamquam suo,ut aequom fuerat, filio.Pro Iuppiter.Et istó me heredem fecit.O Pietas mea,serva me, quando ego te servavi sedulo.