Antiquom poëtam audivi scripsisse in tragoedia,mulieres duas peiores esse quam unam. res itast.verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedrominon vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potestpeior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum,rogat unde habeam. quid id tu quaeris? quia mi quaesitost opus.nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus.vix foras me abripui atque effugi. apage istanc canículam.Phaedrome, propera.Quid properem?Parasitum ne amiseris.magna res est.Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter.Teneo.Quid negotist?Rogita unde istunc habeat anulum.pater istum meus gestitavitAt mea matertera.Mater ei utendum dederat.Pater † uois rusum tibi.Nugas garris.Soleo, nam propter eas vivo facilius.Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas.Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem?Libera ego sum nata.Et alii multi qui nunc serviunt.Enim vero irascor.Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit.quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea.Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir?Audio.si vis tribus bolis, vel in chlamydem.Quin tu is in malam crucemcum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem.Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginemme reposcis?Quam ab lenone ábduxti hodie, scelus viri.Nullam abduxi.Certe eccistam video.Virgo haec libera est.