Dabuntur, cras peti iubeto.—Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare.nam illam minis olim decem puellam parvolam emi,sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;periisse credo. quíd id mea refert? ego argentum habeo.quoi hómini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare.—Nón ego nunc medíocri incedo irátus iracúndia,sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas,quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere.Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio,sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi,nec daturus súm.Idem ego istuc quom credebam credidi,te nihil esse redditurum.Quor nunc a me igitur petis?Scire volo quoi reddidisti.Lusco liberto tuo,is Summanum se vocari dixit, éi reddidi.qui has tabellas obsignatas attulit.Quas tu mihi tabellas?quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?nec mihi quidém libertus ullust.Fácis sapientiusquam pars † lenonum, libertos quí habent et eos deserunt.Quid feci †Quod mandasti feci, túi honoris gratia,tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem.Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes.Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale.Quid valeam?Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem.—Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibusut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi,