Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.halapantam an sycophantam mágis esse dicam nescio.ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere;quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromocredidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras,commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco,ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit,vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.qui periurum convenire volt hominem ito in comitium;qui mendacem et gloriosum, ápud Cloacinae sacrum,ditis damnosos maritos sub basilica quaerito.ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent,symbolarum collatores apud forum piscarium.in foro infimo boni homines atque dites ambulant,in medio propter canalem, ibi ostentatores meri;confidentes garrulique et malevoli supera lacum,qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliamet qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant,in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicemvel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi.—I tú prae, virgo: nón queo quod póne me est serváre.et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.Nemo it infitias.At tamen meliusculum est monere.Memento promisisse te, si quisquam hanc liberalicausa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri,minas triginta.Meminero, de istoc quietus esto.et nunc idem dico.Et quidem meminisse ego haec volam te.Memini, et mancupio tibi dabo.Egon ab lenone quicquammancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua,qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis,alienos manu emittitis alienisque imperatis,