argentum des lenoni, is huic det virginem.”ubi ipsus? cur non venit?Ego dicam tibi:quia nudiusquartus venimus in Cariamex India; ibi nunc statuam volt dare aureamsolidam faciundam ex auro Philippo, quae sietseptempedalis, factis monumentum suis.Quam ob rem istuc?Dicam. quia enim Persas, Paphlagones,Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros,Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam,Centauromachiam et Classiam Vnomammiam,† Libyamque oram omnem Conterebromniam,dimidiam partem nationum usque omniumsubegit solus intra viginti dies.Vah.Quid mirare?Quia enim in cavea si forentconclusi, ítidem ut pulli gallinacei,ita non potuere uno anno circumirier.credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis.Immo etiam porro, si vis, dicam.Nil moror.sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia.atque eccum video. leno, salve.Di te ament.Quid hoc quod ad te venio?Dicas quid velis.Argentum accipias, cum illo mittas virginem.Quid quod iuratus sum?Quid id refert tua,dum argentum accipias?Qui monet quasi adiuvat.sequimini.Leno, cave in té sit mora mihi.—