quid eum nunc quaeris? aut cuiati's cuiatis es ?Eloquar.ab Therapontigono Platagidoro milite.Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine,dum scribo, explevi totas ceras quattuor.sed quid Lyconem quaeris?Mandatumst mihi,ut has tabellas ad eum ferrem.Quis tu homo es?Libertus illius, quem omnes Summanum vocant.Summane, salve. qui Summanu's Summanus es ? fac sciam.Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius,summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant.Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:apud mé profecto nihil est Summano loci.sed istúm quem quaeris ego sum.Quaeso, tune is es,Lyco trapezita?Ego sum.Multam me tibisalutem iussit Therapontigonus dicere,et has tabellas dare me iussit.Mihin?Ita.cape, signum nosce. nostin?Quidni noverim?clupeatus elephantum ubi machaera dissicit.Quod istic scriptum est, id te orare iusseratprofecto ut faceres, suam si velles gratiam.Concede, inspiciam quid sit scriptum.Maxime,tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto.“Miles Lyconi ín Epidauro hospitisuo Thérapontigonus Platagidorus plurimamsalutem dicit.”Meus hic est, hamum vorat.“Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferettibi, ut ei detur quam istic emi virginem,quod te praesente isti egi teque interprete,et aurum et vestem. iam scis ut convenerit: