Beatus videor: subduxi ratiunculam,quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet:dives sum, si non reddo eis quibus debeo.si reddo illis quibus debeo, plus alieni est.verum hercle vero cum belle recogito,si magis me instabunt, ad praetorem sufferam.habent hunc morem plerique argentarii,ut alius alium poscant, reddant nemini,pugnis rem solvant, si quis poscat clarius.qui homo mature quaesivit pecuniam,nisi eam mature parsit, mature esurit.cupio aliquem emere puerum, qui usurariusnunc mihi quaeratur. usus est pecunia.Nil tu me saturum monueris. memini et scio.ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace.edepol ne ego hic med intus explevi probe,et quidem reliqui in ventre cellae uni locum,ubi reliquiarum reliquias reconderem.quis hic est qui operto capite Aesculapiumsalutat? attat, quem quaerebam. sequere me.simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo.Vnocule, salve.Quaeso, deridesne me?De Coclitum prosapia te esse arbitror,nam ei sunt unoculi.Catapulta hoc ictum est mihiapud Sicyonem.Nam quid id refert mea,an aula quassa cum cinere effossus siet?Superstitiosus hic quidem est, véra praedicat;nam illaec catapultae ád me crebro commeant.adulescens, ob rem publicam hoc intus mihiquod insigne habeo, quaeso ne me incomities.Licetne ínforare, si incomitiare non licet?Non inforabis me quidem, nec mihi placettuom profecto nec forum nec comitium.sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes,inibis a me solidam et grandem gratiam.Lyconem quaero tarpezitam.Dic mihi,