scires velle gratiam tuam, noluit frustrarier,ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier:respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter,quod tibi est item sibi esse, magnam argenti ínopiam.Perdis me tuis dictis.Immo servo et servatum volo.postquam mihi responsum est, abeo ab illo maestus ad forummed illo frustra advenisse. forte aspicio militem.aggredior hominem, saluto adveniens. salve inquit mihi,prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam;dico me illo advenisse animi causa. ibi me interrogat,ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam noverim.dico me novisse. quid? lenonem Cappadocem? annuovisitasse. sed quid eum vis? “quia de illo emi virginemtriginta minis, vestem, aurum; et pro ís decem coáccedunt minae.”dédisti tu argentum? inquam. “ímmo ápud trapezitam situm estillum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulomeo tabellas obsignatas attulisset, ut daretoperam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret.”postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo. revocat me ilico,vocat me ad cenam; religio fuit, denegare nolui.quid si abeamus ac décumbamus? inquit. consilium placet:neque diem decet morari, neque nocti nocerier.omnis res paratast. et nos, quibus paratum est, assumus.postquam cenati atque appoti, talos poscit síbi in manum,provocat me in aleam, ut ego ludam: pono pallium;ille suom amiculum opposivit, invocat Planesium.Meosne amores?Tace parumper. iacit volturios quattuor.talos arripio, invoco almam meam nutricem Hérculem,iacto basilicum; propino magnum poclum: ille ebibit,caput deponit, condormiscit. ego ei subduco anulum,deduco pedes de lecto clam, ne miles sentiat.rogant me servi quó eam: dico me ire quo saturi solent.ostium ubi conspexi, exinde me ilico protinam dedi.Laudo.Laudato quando illud quod cupis effecero.eamus nunc intro, ut tabellas consignemus.Num moror?Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium,