Tenebrae oboriuntur, genua inedia succidunt.Lassitudine hercle credo.Retine, retine me, obsecro.Viden ut expálluit? datin isti sellam, ubi assidat, citoet aqualem cum aqua? properatin ocius?Animo male est.Vin aquam?Si frustulenta est, da, obsecro hercle, obsorbeam.Vae capiti tuo.Obsecro hercle, facite ventum ut gaudeam.Maxume.Quid facitis, quaeso?Ventum.Nolo equidem mihifieri ventulum.Quid igitur vis?Esse, ut ventum gaudeam.Iuppiter te dique perdant.Perii, prospicio parum,gramarum habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame,ita cibi vacivitate venio lassis lactibus.Iám edes aliquid.Nolo hercle aliquid: certum quam aliquid mavolo.Immo si scias, reliquiae quae sint.Scire nímis lubetubi sient, nam illis conventis sane opus est meis dentibus.Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium—Ain tu omnia haec?in carnario fortasse dicis.Immo in lancibus,quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum.Videne me ludas.Ita me amabit quám ego amo, ut ego haud mentior.sed quod te misi, nihilo sum certior.Nihil attuli.Perdidisti me.Invenire possum, si mi operam datis.postquam tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam,video tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam.