hac nocte quod ego somniavi dormiens?Vah, solus hic homost qui sciat divinitus.quin coniectores a me consilium petunt:quod eis respondi, ea omnes stant sententia.Palinure, quid stas? quin depromuntur mihiquae opus súnt, parasito ut sit paratum prandium,quom veniat?Mane sis, dum huic conicio somnium.Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers.Fateór.Abi, déprome.Age tu interea huic somniumnarra, meliorem quam ego sum suppono tibi.nam quod scio omne ex hoc scio.Operam ut det.Dabit.—Facit hic quod pauci, ut sit magistro óbsequens.da mi igitur operam.Tam etsi non novi, dabo.Hac nocte in somnis visus sum viderierprocul sedere longe a me Aesculapium,neque eum ad me adire neque me magni penderevisumst.Item alios deos facturos scilicet:sane illi inter se congruont concorditer.nihil est mirandum, melius si nil fit tibi,namque incubare satius te fuerat Iovi,qui tibi auxilio in iure iurando fuit.Siquidem íncubare vélint qui periuraverint,locus nón praeberi potis est in Capitolio.Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapiopetas, ne forte tibi évenat magnum malum,quod in quiete tibi portentumst.Bene facis.ibo atque orabo.—Quae res male vortat tibi.—Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est?estne hic parasitus qui missust in Cariam?heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius.Quid istíc clamorem tollis?