quia te prohibet erus, clam ero potior.Prohibet? nec prohibere quit,nec prohibebit nisi mors méum animum aps te abalienaverit.Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum:nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est;verum totum insanum amare, hóc est quod meus erus facit.Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites,sibi honores, sibí virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit.Tace.Quid, taceam? quin tu is dormitum?Dormio, ne occlamites.Tu quidem vígilas.At meo more dormio: hic somnust mihi.Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.Irascere, si te edentem hic a cibo abigat.Ilicet,pariter hos perire amando video, uterque insaniunt.viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis.etiam dispertimini?Nullum homini est perpetuom bonum:iam huic voluptati hoc adiunctum est odium.Quid ais, propudium?tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas?ebrióla, persollae nugae.Tun meam Venerem vituperas?† quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.Tuam fidem, Venus noctuvigila.Pergin etiam, verbero?Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum.Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis:bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras.hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe.Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio,