cum argénto ad me.Magnum ínceptas, si id éxpectas quod núsquamst.Quid si ádeam ad fores atque óccentem?Si lúbet, neque veto neque iúbeo,quando égo te video immútatis moribus esse, ere, atque ingénio.Péssuli, heus péssuli, vós salutó lubens,vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro,gérite amantí mihi mórem, amoeníssumi,fite causa mea ludii barbari,sussilite, obsecro, et mittite istanc foras,quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.hoc vide ut dormiunt pessuli pessuminec mea gratia commovent se ocius.re spicio, nihili meam vos gratiam facere.st tace, tace.Taceo hercle equidem.Sentio sonitum.tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.Plácide egredere et sónitum prohibe fórium et crepitum cárdinum,ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.mane, suffundam aquolam.Viden ut anus tremula medicinam facit?eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant.Vbi tu es, qui me convadatu's convadatus es Veneriis vadimoniis?sisto ego tibi me et mihi contra itidem tu te ut sistas suadeo.Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel meum.Anime mi, me procul amantem abesse haud consentaneumst.Palinure, Palinure.Eloquere, quid est quod Palinurum voces?Est lepida.Nimis lepida.Sum deus.Immo homo haud magni preti.Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile?Male valere te, quod mi aegrest.Male mi morigeru's morigerus es , tace.Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet.Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam diu.Tene me, amplectere ergo.Hoc etiam est quam ob rem cupiam vivere.