Ém tibi anus lepida.Sálve, oculissime homo.Age, effúnde hoc cito in barathrúm, propereprolúe cloacam.Tace. Nólo huic male dicí.Faciam igitur mále potius.Venús, de paulo paúlulum hoc tíbi dabo haud lubénter.nam tíbi amantes própitiantes vínum potantés danuntomnés, mihi haud saepe évenunt talés hereditátes.Hoc víde ut ingurgitat ímpura in se mérum avariter, faucíbus plenis.Perii hércle, huic quid primúm dicam nesció.Em istuc, quod míhi dixti.Quid id ést?Periisse ut té dicas.Male tibi di faciant.Díc isti.Ah.Quíd est? ecquid lubet?Lúbet.Etiam mihi quóque stimulo foderé lubet te.Tace, né—Noli, taceo. écce autem bibit árcus, pluet credo hércle hodie.Iamne égo huic dico?Quid díces?Me periísse.Age dice.Anus, aúdi.hóc volo scíre te: pérditus súm miser.At pól ego oppidó servata.séd quid est? quid lubet pérditum dícerete essé?Quia id quod amo cáreo.Phaedrome mi, ne plora amabo.tu mé curato né sitiam, ego tibi quód amas iam huc addúcam.—Tibine égo, si fidem servás mecum, vineám pro aurea statuá statuam,quae tuó gutturí sit monumentum.qui me ín terra aeque fórtunatus erít, si illa ad me bítet,Palinúre?Edepol qui amát, si eget, misera ádficitur, ere, aerúmna.Non íta res est, nam cónfido parasítum hodie adventúrum