Sine.viden út aperiuntur aedes festivissumae?num muttit cardo? est lepidus.Quin das savium?Tace, occultemus lumen et vocem.Licet.Flós veteris vini meis náribus obiectust,éius amor cupidam me huc prólicit per tenebras.ubi ubi ést, prope me est. euáx, habeo.salve, ánime mi, Líberi lepos.ut véteris vetus tui cúpida sum.nam ómnium unguéntum odor praé tuo naútea est,tú mihi stácta, tu cínnamum, tú rosa,tú crocinum et casia es, tu télinum,nam ubi tú profusu's profusus es , íbi ego me pérvelim sepultam.séd quom adhuc náso odos óbsecutúst meo,da vicissim meo gutturi gaudium.nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expetotangere, invergere in me liquores tuos,sine, ductim. sed hac abiit, hac persequar.Sitit haéc anus.Quantillúm sitit?Modica ést, capit quadrántal.Pol ut praédicas, vindémia haec huic ánui non sat est sóli.canem esse hánc quidem magis pár fuit: sagax násum habet.Amábo,cúia vox sonát procul?Cénseo hanc áppellandam anum.adíbo. redi ét respice ád me, Leaéna.Imperatór quis est?Vínipollens lépidus Liber,tibí qui screánti, siccaé, semisómnaeadfért potiónem et sitím iam sedátum it.Quám longe a me abest?Lúmen hoc vide.Grándiorém gradum ergó fac ad me, óbsecro.Sálve.Egon sálva sim, quaé siti sícca sum?At iám bibes.Diu fit.