in Aesculapi fano, is me excruciat.Quid est?Alias me poscit pro illa triginta minas,alias talentum magnum; neque quicquam queoaequi bonique ab eo impetrare.Iniuriu's iniurius es ,qui quod lenoni nulli est id ab eo petas.Nunc hinc parasitum in Cariam misi meumpetitum argentum a meo sodali mutuom.quod si non affert, quo me vortam nescio.Si deos salutas, dextrovorsum censeo.Nunc ara Veneris haec est ante horunc fores;me inferre Veneri vovi ieientaculum.Quid? tu te pones Veneri ieientaculo?Me, te atque hosce omnis.Tum tu Venerem vomere vis.Cedo, puere, sinum.Quid facturu's facturus es ?Iam scies.anus hic solet cubitare custos ianitrix,nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba.Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chiumsolet ésse.Quid opust verbis? vinosissima est;eaque extemplo ubi ego vino has conspersi fores,de odore adesse me scit, aperit ilico.Eine hic cum vino sinus fertur?Nisi nevis.Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim;ego nobis afferri cénsui.Quin tu taces?si quid super illi fuerit, id nobis sat est.Quisnam istic fluviust, quem non recipiat mare?Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi obsequens.Ita faciam.Agite bibite, festivae fores;potate, fite mihi volentes propitiae.Voltisne olivas aut pulpamentum aut capparim?Exsuscitate vostram huc custodem mihi.Profundis vinum: quae te res agitant?