quod amas amato testibus praesentibus.Quin leno hic habitat.Nemo hinc prohibet nec vetat,quin quod palam est venale, si argentum est, emas.nemo ire quemquam publica prohibet via;dum ne per fundum saeptum facias semitam,dum ted abstineas nupta, vidua, virgine,iuventúte et pueris liberis, ama quid lubet.Lenonis hae sunt aedes.Male istis evenat.Qui?Quia scelestam servitutem serviunt.Obloquere.Fiat maxume.Etiam taces?Nempe obloqui me iusseras.At nunc veto.sed ita uti occepi dicere: ei ancillula est.Nempe huic lenoni qui hic habitat?Recte tenes.Minus fórmidabo, ne excidat.Odiosus es.eam vólt meretricem facere. éa me deperit,ego autem cum illa facere nolo mutuom.Quid ita?Quia proprium facio: amo pariter simul.Malus clándestinus est amor, damnumst merum.Est hercle ita ut tu dicis.Iamne ea fert iugum?Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisisi est osculando quippiam impudicior.Semper tu scito, flamma fumo est proxima;fumo comburi nil potest, flamma potest.qui é nuce nuculeum esse volt, frangit nucem:qui volt cubare, pandit saltum saviis.At illa ést pudica neque dum cubitat cum viris.Credam, pudor si cuiquam lenoni siet.Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost,subripere se ad me; ubi savium oppegit, fugit.id eo fit, quia hic leno, hic qui aegrotus incubat