quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det.At enim ille quidam operam bonam magis expetit quam argentum.At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est.Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemurcistellam habere.At vos Salus servassit. ubi ea nunc est?Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabularitecum volo: sóciam te mihi adopto ad meam salutem.Quid istúc negoti est? aut quis es?Egó sum illius mater,quae haec gestitavit.Hicine tu ergo habitas?Hariolare.sed quaéso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.Mea haec erilis gestitavit filia.Mentiris, nam mea gestitavit, non tua.Ne obloquere.Taceo.Mulier, perge dicere.ubi ea est, quae gestitavit?Hic in proximo.Istic quidem edepol mei virí habitat gener.Ne obloquere rusus. perge porro dicere.quot annos nata dicitur?Septemdecim.Mea est.East: u numerus annorum attulit.Quid qua tibi causa haec dixi? iam quaero meam.At pol ego sunt, quaero tertiam.Quod quaeritabam, filiam inveni meam.Aequom est reponi per fidem quod creditum est,ne bene merenti sit malo benignitas.nostra haec alumna est, tua profecto filia:et redditura est tuam tibi, et ea gratiadomo profecta est. ceterum ex ipsa, obsecro,exquaeritote: ego serva sum.Aequom postulas.Illius égo istanc esse malo gratiam.sed istánc cistellam te opsecro ut reddas mihi.