nam dudum ut accucurrimus ad Alcésimarchum, ne sevita interemeret, tum éam mihi opinor excidisse.Cistellam haec mulier perdidit. taceamus, era, parumper.Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tantoservare iussit, qui suos Selenium parentesfacilius posset noscere, quae erae meae supposita est parva,quam quaedam meretríx ei dedit.Nostram haec rem fabulatur,hanc scire oportet, filia tua ubí sit, signa ut dicit.Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro.mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando.Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare,sed inter rém agendam istam erae huic respondi quod rogabat.nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst.quid quaeritabas?Mí homo et mea mulier, vos saluto.Et nos te. sed quid quaeritas?Vestigium hic requiro,qua aufugit quaedam aestioQuid id? quid nam est?Alienum et maerorem familiarem.Mala mers, era, haec et callida est.Ecastor ita videtur.Imitatur nequam bestiam et damnificam.Quamnam, amabo?Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se:itidem haec exorditur sibi intortam orationem.quid quaeritas?Cistellula hinc mi, adulescens, evolavit.In caveam latam oportuit.Non edepol praeda magna.Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una.Sine dicat.Si dicat quidem.Age lóquere tu quid ibi infuerit.Crepundia una.Est quidam homo, qui illam ait se scire ubi sit.at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat.At sibi ille quidam volt dari mercedem.At pol illa quaedam,