non súm scitiór, quae hos rogem aút quae fatígem,qui sémper maló muliebrí sunt lubéntes.nunc véstigia híc si qua súnt noscitábo.nam sí nemo hac praéter iít, postquam intro ábii,cistélla hic iacéret. quid híc? perii, opínor.actum ést, ilicét me infelícem et sceléstam.nulla ést, neque ego sum úsquam. perdíta perdidít me.sed pérgam ut coépi tamén, quaeritábo.nam et intús paveo et foris fórmido,ita núnc utrubique metús me agitat.ita súnt homines miseré miseri:ílle nunc laétus est, quísquis est, qui íllam habet,quaé neque illa ílli quicquam úsui et mi exítio est.sed mémet morór, quom hoc agó setius.Halísca, hoc age, ad térram aspice ét despice,oculís investíges, astúte augura.Era.Hém quid est?Haec ést.Quis est?Quoi haec éxcidit cistélla.Certe est, eum locum signat, ubí ea excidit: apparet.Sed is hác iit, hac soccí videovestígium in pulvere, pérsequar hac.in hoc iám loco cum altero cónstitit. hicmeis túrba oculis modo se óbiecit:neque prórsum iit hac: hic stétit, hinc illoexiít. hic conciliúm fuit.ad duós attinet, liquidúmst. attat,singulúm video vestígium.sed is hác abiit. contémplabor. hinc húc iit, hinc nusquam ábiit.actám rem ago. quod periít, periit: meum córium cum cistélla.redeo íntro.Muliér, mane. sunt quí volunt té conventam.Quis mé revocat?Bona femina et malus masculus volunt te.postremo illeplus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor.ecquem vidisti † quaerere hic, amabo, in hac regionecistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera?