Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilemquam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat.sed eccam eram video. sed quíd hoc est, haec quod cistella hic iacetcum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via.faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam.Quid agis, Lampadio?Haec cistella numnam hinc ab nobis domo est?nam hinc ab ostio iacentem sustuli.Quid nuntiassuper anu?Scelestiorem in terra nullam esse alteram.omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.nam hercle ego quam illam anum inridere me ut sinam, satiust mihiquovis exitio interire.Di, obsecro vostram fidem.Quid deos obsecras?Servate nos.Quid est?Crepundiahaec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.Sanane es?Haec sunt profecto.Pergin?Haec sunt.Si mihialia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam.Non ecastor falsa memoro.Nam, obsecro, unde haec gentium?aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasidedita opera, in tempore ipso?Spes mihi sancta subveni.Nisi quíd mi opis di dant, dísperii, neque unde aúxilium expetam hábeo.itaque † petulantia mea me animi miseram habet.quae in térgum meúm ne veniánt, male formído,si era méa me sciát tam socórdem esse quám sum.quamne ín manibus ténui atque accépi hic ante aédiscistéllam, ubi ea sít nesció, nisi ut opínorloca haec circiter excidit mihi.mei hómines, mei spectátores, facite índicium, si quís vidit,quis eam ábstulerit quisve sústulerit et utrum hác an illac iter ínstiterit.