tu tua me oratione, mulier, quisquis es.medioxumam quam duxit uxorem, ex eanata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.ea uxór diem obiit. iam scis?Teneo istuc satis.sed ego illud quaero confragosum, quo modoprior pósterior sit et posterior sit prior?Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,prius grávida facta est priusque peperit filiam;eam póstquam peperit, iussit parvam proici:ego eam proieci, ália mulier sustulit,ego inspectavi. érus hanc duxit postibi.eam núnc puellam filiam eius quaerimus.quid nunc supina susum in caelum conspicis?Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.nunc intellexi.Dis hercle habeo gratiam,nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.—Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:nunc egomet potius hanc inibo gratiamab illis, quam illaec me indicet. ibo domum,atque ad parentes redducam Selenium.—