iam mihi monstrare.Át non missam oportuit.Servatur. sed illaec se quandam aibat mulieremsuam bene volentem convenire etiam prius,commune quacum id esset sibi negotium.et scio venturam.Me indicabit, et suasad meas miserias † alias faciem consciam.Quid nunc vis facere me?Intro abi atque animo bono es.vir tuos si veniet, iube domi opperirier,ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim.ego ad ánum recurro rursum.Lampadio, obsecro,cura.Perfectum ego hoc dabo negotium.Deos téque spero.—Eosdem ego, uti abeas domum.Adulescens, asta atque audi.Men, mulier, vocas?Te.Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter.Quis istic habitat?Demipho dominus meus.Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiamsuam despondit in divitias maxumas?Is ipsust.Eho tu, quam vos igitur filiamnunc quaeritatis alteram?Ego dicam tibi:non ex uxore natam uxoris filiam.Quid istuc est verbi?Ex priore mulierenata, inquam, meo ero est filia.Certe modohuius, quaé locuta est, quaerere aibas filiam.Huius ergo quaero.Quo modo igitur, obsecro,haec est prior, quae nupta nunc est?Conteris