Dico éi, quo pacto eam ab hippodromo viderimerilem nostram filiam sustollere.extimuit tum illa.Iam horret corpus, cor salit.nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolampuellam eamque me mihi supponere.Age perge, quaeso. ánimus audire expetitut gesta res sit.Vtinam audire non queas.Pergo illam onerare dictis: “illaec ted anusfortunis ex secundis ad miseras vocat.nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.ego te reduco et revoco ad summas ditias,ubi tu locere in luculentam familiam,unde tíbi talenta magna viginti paterdet dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modotute tibi indigne dotem quaeras corpore.”An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?Immo meretrix fuit; sed ut sit dé ea re, eloquar.iam perducebam illam ad me suadela mea:anus éi amplexa est genua, plorans, obsecrans,ne deserat se: eam suam esse filiam,seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.istanc quam quaeris inquit “ego amicae meaededi, quae éducaret eam pro filiola sua;et vivit” inquit. ubi ea est? inquam extempulo.Servate di med obsecro.At me perditis.Quoi illam dedisset exquisisse oportuit.Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi.Meum elocutust nomen, interii oppido.Vbi elocuta est, ego continuo anum interrogo;ubi habitat? inquam duc ac demonstra mihi.avecta est inquit peregre hinc habitatum.Obsipataculam.Quo avecta est, eo sequemur. sicineagis núgas? periisti hercle, ninon hoc longe destitiinstare, usque adeo donec se adiurat anus