Perge dicere.Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pérgis eloqui?Non remittam. definitumst.Enim vero ita me Iuppiteritaque me Iuno itaque Ianus ita—quid dicam nescio.iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.di me omnes, magni minuti, ét etiam patellariifaxint, ne ego dem vivae vivos savium Selenio,nisi ego teque tuamque † filiam meque hodie obtruncavero,poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero,et equidem hercle nisi pedatu tertio † omnis efflixero,nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.—Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redieritilla ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit,illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust.postremo, quando aequa lege pauperi cum divitenon licet, perdam operam potius quam carebo filia.sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.Anum sectatus sum clamore per vias,miserrumam habui. ut illaec hodie quot modismoderatrix linguae fuit atque immemorabilis.quot illí blanditias, quid illi promisi boni,quot admoenivi fabricas, quot fallaciasin quaestione. vix exculpsi ut diceret,quia ei promisi dolium vini dare.Audire vocem visa sum ante aedis modomei Lampadisci servi.Non surda es, era:recte audivisti.Quid agis hic?Quod gaudeas.Quid id est?Hinc ex hisce aedibus paulo priusvidi exeuntem mulierem.Illam quae meamgnatam sustulerat?Rem tenes.Quid postea?