siquidem amabas, illi instrui.sed sino. iam hoc mihi responde quod ego te rogavero:instruxistitibi ita ut voluistiquod volo.Eo facetu's facetus es quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumusneque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamenhau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.Di me perdant—Quodcumque optes, tibi velim contingere.Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater.Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.Patierin me periurare?Pol te aliquanto facilius,quam me meamque rem perire et ludificari filiam.alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:hic apud nós iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.Face semel periclum.Feci saepe, quod factum queror.Redde mi illam.Inter novam rem verbum usurpabo vetus:quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo.Non remissura es mihi illam?Pro me responsas tibi.Non remittes?Scis iam dudum omnem meam sententiam.Satin istuc tibi in corde certumst?Quin ego commentor quidem.Non edepol ego istaec tua dicta nunc in auris recipio.Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias.At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi,itaque me Iuno regina et Iovis supremi filiaitaque me Saturnus eius patruos—Ecastor pater.Itaque me Ops opulenta illius avia—Immo mater quidem.Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter—tu me delenis, propter te haec pecco.