mihi fabulatu's fabulatus es .Dixin égo istaec, obsecro?Modó quidem hercle haec dixisti.Non praesens quidem.Praestigiator, siquidem hic non es atque ades.Video ego te Amoris valde tactum toxico,adulescens; eo te magis volo monitum.Mone.Cave sís cum Amore tu unquam bellum sumpseris.Quid faciam?Ad matrem eius devenias domum,expurges, iures, ores blande per precemeamque exores ne tibi suscenseat.Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim.prohibét divitiis máximis, dóte áltili atque opíma.muliérculam exornatulam. quidem hercle scita.quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum;nam sola nulla invitior solet esse.Me vocato,ne sola sis: ego tecum ero, volo ego agere, ut tú agas aliquid.Nimis lépide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus.Vt quom Venus adgreditur, placet; lepidumst amare semper.Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit.Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur.sed cum dicta huius intérpretor, haec herclest, ut ego opinor,meum quaé corrumpit filium. suspiciost eam esse,utpote quam nunquam viderim; de opinione credo.nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat:hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit.quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve.vapulabis.volo apud te.Intro abeo,nam méretricem astare in via solam prostibuli sanest.quid vis.Volo éx te scire quidquid estquid ego usquam male feci tibi aut meus quisquam, id edisserta,quam ob rem me meumque filium quom matre remque nostram