Credo égo Amorem primum ápud homines carníficinam comméntum.hanc égo de me coniécturam domi fácio, ni foris quaéram,qui omnés homines supero atque ántideo cruciábilitatibus ánimi.iactór crucior agitor stimulór, versorin amóris rota, miser éxanimor,feror dífferor distrahor díripior,ita núbilam mentem animi hábeo.ubi sum, íbi non sum, úbi non sum, íbist animus,ita mi ómnia sunt ingénia;quod lúbet, non lubet iam id cóntinuo,ita me Amor lassum animi lúdificat,fugat, ágit, appetit, raptát, retinet,lactát, largitur: quód dat non dat; déludit:modo quód suasit, id díssuadet,quod díssuasit, id osténtat.maritúmis moribus mecum experiturita méum frangit amantem ánimum;neque, nísi quia miser non eó pessum,mihi úlla abest perdito pérmities.ita páter apud villam détinuitme hos diés sex ruri cóntinuos,neque lícitum interea est méam amicam viséreestne hóc miserum memorátu?nudiussextusPótine tu homo facinus facere strenuom?Aliorum affatim estqui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum.Quia vivo.Facile id quidem edepol possum, si tu vis.Volo.At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo.Numquam edepol faciam.Fidem da.Do, non facturum esse me.sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies,sum nihili.Nihili hercle vero es.perdite,quae me amaret contra.Dignus hercle es infortunio.