bene ac pudice. tum illic autem Lemniuspropinquam uxorem duxit, cognatam suam.ea diem suom obiit, facta morigera est viro.postquam ille uxori iusta fecit, ilicohuc commigravit; duxit uxorem hic sibieandem quam olim virginem hic compresserat,et eam cognoscit esse, quam compresserat;illa illi dicit, eius se ex iniuriapeperisse gnatam átque eam se servo ilicodedisse exponendam. ille extemplo servolumiubet illum eundem persequi, si qua queatreperire quae sustulerit. ei rei nunc suamoperam usque assiduo servos dat, si possietmeretricem illam invenire, quam olim tollere,cum ipse exponebat, ex insidiis viderat.nunc quod relicuom restat volo persolvere,ut expungatur nomen, ne quid debeam.adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater;is amore proiecticiam illam deperitquae dudum flens hinc abiit ad matrem suam,et illa hunc contra, qui est amor suavissimus.ut sunt humana, nihil est perpetuom datum.pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubimater rescivit, iussit accersi eam domum.haec sic res gesta est. bene valete et vincitevirtute vera, quod fecistis antidhac;servate vostros socios, veteres et novos,augete auxilia vostra iustis legibus,perdite perduelles, parite laudem et lauream,ut vobis victi Poeni poenas sufferant.—