eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi,quae saepe mecum mentionem fecerat,puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi,recens natum, eapse quod sibi supponeret.ubi mihi potestas primum evenit, ilicofeci eius ei quod me oravit copiam.postquam eam puellam á me accepit, ilicoeandem puellam peperit quam a me acceperat,sine obstetricis opera et sine doloribus,item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.nam amatorem aibat esse peregrinum sibisuppositionemque eius facere gratia.id duae nos solae scimus: ego quae illi dediet illa quae a me accepit, praeter vos quidem.haec sic res gesta est. si quid usus venerit,meminisse ego hanc rem vos volo. ego abeo domum.—Vtrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus.satin víx reliquit deo quod loqueretur loci,itá properavit de puellae proloquisuppositione. quod si tacuisset, tamenego eram dicturus, deus, qui poteram planius.nam mihi Auxilio est nomen. nunc operam date,ut ego argumentum hoc vobis plane perputem.fuere Sicyoni iam diu Dionysia.mercator venit huc ad ludos Lemnius,isque hic compressit virginem, adulescentulus,vi, vinulentus multa nocte in via.is ubi malam rem scit se meruisse, ilicopedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit,ubi habitabat tum. ílla quam compresseratdecumo post mense exacto hic peperit filiam.quoniam reum eius facti nescit qui siet,paternum servom sui participat consili,dat eam puellam ei servo exponendam ad necem.is eam proiecit. haec puellam sustulit.ille clam óbservavit servos qui eam proieceratquo aut quas in aedis haec puellam deferat.ut eampse vos audistis confiterier,dat eam puellam meretrici Melaenidi,eaque educavit eam sibi pro filia