Nunc te amabo ut hanc hic unum triduom hoc solum sinasesse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum.Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis,faciam.Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea,si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acritereum inclámare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen),sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris.accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito.ego volo ire.Vt mi excivisti lacrimas.Gymnasium mea,bene vale.Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro,ibis?Immundas fortunas aequom est squalorem sequi.Amiculum hoc sustolle saltem.Sine trahi, cum egomet trahor.Quando ita tibi lubet, vale atque salve.Si possim, velim.—Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihivisa amare.Istoc ergo auris graviter obtundo tuas,ne quem ames. abi intro.Numquid me vis?Vt valeas.Vale.—Idem míhi magnae quod parti est vitium mulierumquae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus,largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est.nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolampuellám proiectam ex angiportu sustuli.adulescens quidam hic est adprime nobilisquin ego nunc quia sum onusta mea ex sententiaquiaque adeo me complevi flore Liberi,magis líbera uti lingua conlibitum est mihi,tacere nequeo misera quod tacito usus est.Sicyone, summo genere; ei vivit pater.is amore misere hanc deperit mulierculam,quae hinc modo flens abiit. contra amore eum haec deperit.