Cum ego ántehac te amávi et mi amícam esse crévi,mea Gýmnasium, et mátrem tuám, tum id mihi hódieapéruistis, tu átque haec: sorór si mea ésses,qui mágis potuerítis mihi honórem ire habitum,néscio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror;íta omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis.éo ego vos amo ét eo á me magnam iniistis gratiam.Pol isto quidem nos pretio facile est frequentaretibi utilisque habere:ita in prándio nos lepide ác nitideaccépisti apúd te, ut sempér meminerímus.Lubénti edepol ánimo factum ét fiet á me,quae vós arbitrábor velle, éa ut expetéssam.Quód ille dixit, quí secundo vénto vectus ést tranquilló mari,véntum gaudeo—écastor ad téd, ita hodie híc acceptaé sumussuávibus modis,néc nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.Quid ita, amabo?Raro nimium dabat quod biberem, id merum infuscabat.Amábo, hicine ístud decét?Iusque fásque est:nemo álienus híc est.Meritó vostro amó vos,quía me colitis et mágni facitis.Decet pol, mea Selenium,hunc ésse ordiném benevoléntis intér sebéneque amicitia útier,ubi istás videas summó genere natás, summatis mátronas,ut amícitiam colunt átque ut eam iunctám bene habent intér se.si idem istúd nos faciamús, si idém imitémur, itá tamen víx vivimúscum invídia summa. suárum opum nos vólunt esse indigéntes.nostrá copiá nil volúnt nos potéssesuíque omniúm rerum nós indigére,út sibi simus súpplices.éas si ádeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordinipalám blandiúntur, clam, si óccasio usquam est,aquám frigidám subdolé suffúndunt.virís cum suís praedicánt nos solére,suás paelicés esse aiúnt, eunt depréssum.quia nós libertinaé sumus, et ego ét tua mater, ámbae