puellam exponi. adít extemplo ad mulieremquae illam exponebat, orat ut eam det sibi:exorat, aufert; detulit recta domum,dat erae suae, orat ut eam curet, educet.era fecit, educavit magna industria,quasi si esset ex se nata, non multo secus.postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut virisplacere posset, eam puellam hic senexamat efflictim, et item contra filius.nunc sibi utérque contra legiones parat,paterque filiusque, clam alter alterum:pater adlegavit vilicum, qui posceretsibi istánc uxorem: is sperat, si ei sit data,sibi fore paratas clam uxorem excubias foris;filius is autem armigerum adlegavit suom,qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,futurum quod amat intra praesepis suas.senis uxor sensit virum amóri operam dare,propterea úna consentit cum filio.ille autem postquam filium sensit suomeandem illam amare et esse ímpedimento sibi,hinc adulescentem peregre ablegavit pater;sciens ei mater dat operam absenti tamen.is, ne exspectetis, hodie in hac comoediain urbem non redibit: Plautus noluit,pontem interrupit, quí erat ei in itinere.sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:“quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae?servin uxorem ducent aut poscent sibi?novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.”at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini,et hic in nostra terra † in Apulia;maioreque opere ibi serviles nuptiaequam liberales etiam curari solent;id ni fit, mecum pignus si quis volt datoin urnam mulsi, Poenus dum iudex sietvel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit.revortar ád illam puellam éxpositiciam:quam servi summa vi sibi uxorem expetunt,