Ego istuc feci?Immo Hector Iliuste quidem oppresset.Feci égo istaec dicta quae vos dicitis?Rogitas etiam?Si quidem hercle feci, feci nequiter.Redi modo huc intro: monebo, si qui meministi minus.Hercle, opinor, potius vobis credam quod vos dicitis.sed, uxor, da viro tuo hanc veniam. Myrrhina, ora Cleostratam;si umquam posthac aut amasso Casinam aut occepso modo,ne ut eam amasso, sí ego umquam adeo posthac tale admiseronulla causast, quin pendentem me, uxor, virgis verberes.Censeo ecastor veniam hanc dandam.Faciam ut iubes.propter eam rem hanc tibi nunc veniam minus gravate prospero,hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam.Non irata es?Non sum irata.Tuaen fidei credo?Meae.Lepidiorem uxorem nemo quisquam quam ego habeo hanc habet.Age tu, redde huic scipionem et pallium.Tene, si lubet.mihi quidem edepol insignite factast magna iniuria:duobus nupsi, neuter fecit quod novae nuptae solet.Spectatores, quod futurumst intus, id memorabimus.haec Casina huius reperietur filia esse ex proxumoeaque nubet Euthynico nostro erili filio.nunc vos aequomst manibus meritis meritam mercedem dare:qui faxit, clam uxorem ducet semper scortum quod volet;verum qui non manibus clare, quantum poterit, plauserit,ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea.